previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam,
et si non liceat scribere, mutus ero.
5 corripis, ut debes, stulti peccata sodalis,
et mala me meritis ferre minora doces. 1
vera facis, sed sera meae convicia culpae:
aspera confesso verba remitte reo.
cum poteram recto transire Ceraunia velo,
10ut fera vitarem saxa, monendus eram.
nunc mihi naufragio quid prodest discere 2 facto,
qua mea debuerit currere cumba via?
brachia da lasso potius prendenda natanti,
nec pigeat mento supposuisse manum.
15 idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor,
sic tibi sint fratres totaque salva domus,
quodque soles animo semper, quod voce precari,
omnia Caesaribus sic tua facta probes. [p. 348]
turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
20auxilium nulla parte tulisse tuum,
turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,
turpe laborantem deseruisse ratem,
turpe sequi casum et fortunae cedere 3 amicum,
et, nisi sit felix, esse negare suum.
25 non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,
non haec Aegidae Pirithoique fides:
quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
in quorum plausus tota theatra sonant,
tu quoque per durum servato tempus amico
30dignus es in tantis nomen habere viris,
dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
non erit officii gratia surda tui.
crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
carmen, in ore frequens posteritatis eris.
35 fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis,
duret et in longas impetus iste moras,
quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
nec nocet admisso subdere calcar equo.

1 doles corr. Faber

2 dicere

3 accedere, at cf. Tib. iv.13.17

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: